- ENGELBERTUS
- I.ENGELBERTUSAbbas Monast. cuiusdam in Sina, electionem Rodolphi I. Imp. versibus prosecutus est. Scripsitqueve de initio et fine Imperii Romani, aliqueve. Simlerus et Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 62. Item Abbas Cistertiensis, scripsit vitam S. Hiduvigis. A. C. 1250. Poslevin. App. Sacr.II.ENGELBERTUSfil. Ioh. Com. Nassovit Dillenburgicae lineae, ex Margareta, filiâ Engelberti Com. Marcarum et Cliviae, frater Adolphi maioris natu, ductâ Iohannâ, Ioh. Leccae et Bredae Toparchae filiâ, Baronatum Bredae, a Ioh, Brabantiae D. emptum, ditioni avitae adiunxit. Exstinctus A. C. 1446. Ei ex uxore praedicta nati sunt Ioh. qui ductâ Mariâ Ioh. Com. Lonae et Heinsbergae filiâ ditiones varias, interqueve illas tertiam Iuliaci agri partem, nactus est: Henricus, Elisabetha aliiqueve.III.ENGELBERTUSfil. natu maior Ioh. praefati, cum fratre Ioh. ne bona paterna fortunae munere coagmemata divellerentur, pactum iniit, ut utricunqueve haeres deesset masculus, eius ditiones, alteri, vel posteris eius cederent: ipse autem recentiora et in veteri Gallia posita possidebat; vetera et in Germama sita Ioh. occupante. Fuit is non modo Brabantiae, sed omnium per Belgium munitionum, Praefectus: aurei velleris decus in domum intolit, Maximiliano I. Imp. et Carolo Pugnaci, ultimo Burgundionum Duci, mire gratus. Bello inter Imp. praefatum et Ludovicum XI. Galliarum Regem fervente; cum de Flandriae iure ageretur armis et iam superior res Gallica videretur, ipsa profligatum iam proelium restituit, victoriâ Gallis extortâ. Litem inter Caesarem et Burgenses ortam composuit, unde ab his arx, in honorem Nasloviorum, Bruxellis exstructa: Limites Rheni et Transmosanam regionem in Caesaris obsequium reduxit; cum Gul. Duce Iuliacensi Millam, Ganglam, Wertam, Diestam, Sichemo, Seelhemo et Vice-Comitatu Antverpiensi commutavit: Obiit A. C. 1504. herede fratre, nullis exLimburge, Marchionis Badensis filia, liberis susceptis. Cyr. Lemptulus General. Principp. Nassoviae descr.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.